#II Esdr. VIII#II Esdr. IX#Psal. CXVIII#ibid.
Porro prima die scenopegiarum dixerunt Esdrae, ut afferret librum legis, et legeret coram populo. Stetitque Esdras super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum juxta portam aquarum, id est portam atrii, secus quam erant luteres, et legit de mane usque ad medium diem. Levitae vero duodecim silentium faciebant in populo. Flebat autem omnis populus, et dixit ad eos Esdras: Nolite contristari quia sanctus dies Domini est, sed ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et date partes eis qui non praeparaverunt sibi. Cumque rediissent in diem secundum, invenerunt in lege praeceptum esse a Domino, ut habitent filii Israel in tabernaculis mense septimo in die solemni. Et mandante Esdra egressi sunt, et tulerunt frondes olivae, et ligni pulcherrimi myrti, et palmarum, et fecerunt sibi tabernacula in atriis, et domatibus suis, et in atriis domus Domini, quae non fecerant a diebus Josue filii Nun. Et observatum est deinceps in Israel, usque in hodiernum diem. Die vero octavo fecerunt collectam, juxta ritum, statuentes ut quisque daret tertiam partem sicli per annum ad oleum, et panes propositionis ad ligna, et sacrificia sempiterna, in diebus festis, et pro peccato. Die vero vicesima quarta quia audierant in lege, Ammonites et Moabites non intrabunt ecclesiam Dei, separaverunt ab ecclesia alienigenas, et in mundatione sua statuerunt in crastinum generale jejunium, ut affligerent animas suas homines et jumenta, usque ad pueros septennes, et convenerunt octies ad audiendam legem, quater in die et quater in nocte. Lectione terminata prosternebatur populus ad orandum, et fiebant preces super eum, et tandem benedictio sacerdotalis. Ex his, ut dicit Beda, Ecclesia traxit exemplum: nam, et supra gradus legitur, et levitae proclamationes faciunt in populo, et octies convenitur ad ecclesiam, etsi non penitus eo modo quo illi. Semel enim in nocte surgimus ad nocturnos, secundum illud: Media nocte surgebam ad confitendum tibi, etc. In dies vero septies psallimus, secundum illud: Septies in die laudem dixi tibi. Singulis autem horis legitur lectio, quam capitulare dicimus, postquam prosternitur ad preces in diebus profestis, et subditur oratio pro benedictione.